- OTHOMANNI
- OTHOMANNITurcarum Imperatores ab Othomanno quodam, qui primus eius gentis Imperator fuit, etiam Osmanus dicuts, fil. Orthoguli rustici. Hic egregiisfortitudinis, contra Christianos popularesque speciminibus editis, plurimas Asiae minoris provincias, cum Sultantis, quibus parebant, exiguâ rebellium quorundam manu subnixus, subiugavit. Partem dein Cappadociae et Bithyniae occupavit, captisque Sinope, Bursâ, etc. aliisque plurimis magni nominis urbibus, Zosimi illud Oraculum, quô lupos in Bithyniâ sede fixâ, tandem sceptrô potituros esse, praedixerat, verum reddidit. Voti semper compos, nisi quod Nicaeam et Philadelphiam frustra tentavit; Benignus, magnificus, et dignus a successoribus habitus, cuius cognomento Ottomanni dici hodieque glorientur. Obiit A. C. 1326. Hegirae 727. Imperii 27. vel 28. Chalcondylas, Hist. Turc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.